Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Nomina eorum, qui leges XII. tabularum exposuerunt.

[Isidor. ibidem continenter.]
Fuerunt autem hi App. Claudius, Genutius, Sextius,
Veturius, Iulius, Manlius, Sulpitius, Curiatius, Romilius,
Posthumius. Hi decemuiri legum conscribendarum electi
sunt. Leges autem redigere in libris primus consul Pompeius
instituere uoluit, sed non perseuerauit obtrectatorum
metu. Deinde Cesar cepit id facere, sed ante interfectus
est. Paulatim autem antiquae leges uetustate atque incuria
obsoleuerunt, quarum etsi iam nullus est usus, notitia tamen
necessaria uidetur. Nouae a Constantino Cesare
ceperunt et reliquis succedentibus, erantque permixtae et
inordinatae. Postea Theodosius minor Augustus ad similitudinem
Gregoriani et Ermogeniani codicem factum constitutionum
a Constantini temporibus sub proprio cuiusque
imperatoris titulo disposuit, quem a suo nomine Theodosianum
uocauit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

11/12
Gehe zu Spalte: