Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. De conditoribus legum.

Moises gentis Hebreae primus omnium diuinas leges
sacris literis explicauit. Foroneus rex Grecis primus leges
iudiciaque constituit. Mercurius Trismegistus primus leges
Egiptiis tradidit. Solon primus leges Atheniensibus edidit.
Licurgus primus Lacedemoniis iura ex Apollinis
auctoritate confinxit. Numa Pompilius, qui Romulo successit
in regno, primus leges Romanis edidit. Deinde cum populus
seditiosos magistratus ferre non posset, decemuiros
legibus scribendis creauit, qui leges ex libris Solonis in latinum
sermonem translatas XII. tabulis exposuerunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

11/12
Gehe zu Spalte: