Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. De his, qui peccantibus adulantur.

Sunt nonnulli, qui, dum malefacta hominum laudibus
efferunt, augent que increpare debuerunt. Hinc enim
per Prophetam dicitur: "Vae qui consuunt puluillos sub
omni cubito manus, et faciunt ceruicalia sub capite uniuersae
etatis." Ad hoc quippe sub cubito puluillus uel ceruical sub
capite iacentis ponitur, ut molliter quiescatur. Quisquis
ergo male agentibus adulatur, puluillum uel ceruical
sub capite uel cubito iacentis ponit, ut qui corripi ex culpa
debuerat, in ea fultus laudibus molliter quiescat. §. 1. Hinc
rursum scriptum est: "Ipse edificabat parietem, illi autem
liniebant eum." Parietis quippe nomine peccati duricia
designatur. Edificare ergo parietem est contra se quempiam
obstacula peccati construere. Sed parietem liniunt,
qui peccata perpetrantibus adulantur, ut, quod illi peruerse
agentes edificant, ipsi adulantes quasi nitidum reddant.
§. 2. Sed sanctus uir sicut mala de bonis non estimat, ita
iudicare bona de malis recusat, dicens: "Absit a me, ut
iustos uos iudicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia
mea."
Hinc etiam in Concilio Cartaginensi IV. [c. 56.] legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

167/168
Gehe zu Spalte: