Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. I. Arrogantes nesciunt humiliter inferre que docent.

Hoc habet proprium doctrina arrogantium, ut humiliter
nesciant inferre quod docent, et recta, que sapiunt, recte
ministrare non possunt. In uerbis enim eorum proditur,
quod, cum docent, quasi in quodam sibi uidentur summitatis
culmine residere, eosque, quos docent, ut longe
infra se positos uelut in imo respiciunt, quibus non consulendo,
sed uix dominando dignantur loqui. Recte autem
his per Prophetam Dominus dicit: "Vos autem cum austeritate
inperabatis eis et cum potentia." Cum austeritate
enim et potentia inperant, qui subditos suos non tranquille
corrigere ratiocinando, sed aspere inflectere dominando
festinant. At contra doctrina uera tanto uehementius hoc
elationis uicium fugit per cogitationem, quanto ardentius
suorum uerborum iaculis ipsum magistrum elationis insequitur.
Cauet enim, ne eum moribus elatis predicet, quem
in cordibus audientium sacris sermonibus insectatur.
II. Pars. Gratian. Ecce, quare litigiosi prohibentur in
episcopos ordinari. Est et alia causa huius prohibitionis. Litigiosi
namque uel adulationibus animos principum sibi conciliant,
uel fratribus suis detrahendo infamiae notam ingerunt, uel inter
fratres discordiam seminando seditiones numquam facere cessant;
que omnia in prelatis dampnabilia esse probantur.


Unde Gregorius scribit in Moralibus, in libro XVIII. parte 4. capitulo 3.:
[ad cap. 27. Iob.]

< Dokument zurück | | Dokument vor >