Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVII. In populum ira Dei deseuit, cum predicator delinquentes palpat, non corripit.

Idem.
Sed illud non ociose transcurrendum est, quod uno
peccante ira super omnem populum uenit. Hoc quomodo
accidit? quando sacerdotes, qui populo presunt,
erga delinquentes beniuoli uideri uolunt, et uerentes
peccantium linguas, ne forte male de eis loquantur, sacerdotalis
seueritatis inmemores nolunt complere quod scriptum
est: "Peccantem coram omnibus argue, ut ceteri
metum habeant," et iterum: "Auferte malum de
uobis ipsis." Nec zelo Dei succensi imitantur Apostolum
dicentem: "Tradidi huiusmodi hominem satanae in interitum
carnis, ut spiritus saluus fiat." Neque illud euangelicum
inplere student, ut si uiderint peccantem, primo
secrete conueniant, post etiam duobus uel tribus testibus;
quod si contempserit, et post ecclesiae correptionem
non fuerit emendatus, de ecclesia expulsum uelud
gentilem habeant ac publicanum; et dum uni parcunt,
uniuersae ecclesiae moliuntur interitum. Que ista bonitas,
que ista misericordia est, uni parcere, et omnes in discrimen
adducere? Polluitur enim ex uno peccatore populus.
Sicut ex una oue morbida uniuersus grex inficitur, sic


etiam uno uel fornicante uel aliud quodcunque scelus
committente plebs uniuersa polluitur.
Gratian. Hinc etiam alibi dicitur: "Rectorem subditis
pietas matrem, disciplina uero patrem exhibeat."
IV. Pars. Percussor quoque dicitur, qui sermone inutili
infirmorum conscientiam uulnerat.
Unde Anacletus Papa: [epist. II. ad Episcopos Italiae]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

165/166
Gehe zu Spalte: