Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVI. Peccantes mansuetudine prouocentur, non austeritate abiciantur.

Item Ieronimus in Ieremia.
Recedite (inquiunt) polluti, recedite, abite, nolite nos
tangere, nolite nobis communicare. Talis loquela
non illuminat cecum, non sanat egrotum, non curat infirmum,
sed magis occidit, atque in desperationem periclitantem
mittit. Boni etenim rectores ex sua infirmitate aliorum
infirmitates pensantes magis per humilitatis et mansuetudinis
leuamentum student peccantes ab erroris laqueo eruere,
quam per austeritatem in foueam perditionis nutantes propellere.
Unde doctor gentium: "Factus sum," inquit,
"infirmus infirmis."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

165/166
Gehe zu Spalte: