Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIV. Mansuetudo et districtio ab inuicem non separentur.

Sunt namque nonnulli ita districti, ut omnem etiam
mansuetudinem benignitatis amittant; et sunt nonnulli ita
mansueti, ut perdant districti iura regiminis. Unde cunctis
rectoribus utraque summopere sunt tenenda, ut nec in
disciplinae uigore benignitatem mansuetudinis, nec rursum
in mansuetudine districtionem deserant disciplinae, quatinus


nec a compassione pietatis obdurescant, cum
contumaces corrigunt nec disciplinae uigorem molliant, cum
infirmorum animos consolantur. Regat ergo disciplinae
uigor mansuetudinem, et mansuetudo ornet sermone
uigorem, et sic alterum commendetur ex altero, ut nec uigor
sit rigidus, nec mansuetudo sit dissoluta.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

165/166
Gehe zu Spalte: