Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIII. Elemosinae corporali prefertur elemosina cordis.

Item Augustinus. [lib. L. homiliarum, hom. 6.]
Duae sunt elemosinae, una cordis, alia pecuniae.
Elemosina cordis est dimittere, a quo lesus es. Nam
dare aliquid indigenti aliquando queris, et non habes;
indulgere peccanti quantum uolueris redundat tibi.
Elemosina cordis multo maior est quam elemosina
corporis. §. 2. Caritatis elemosina sine terrena substantia
sufficit: illa uero, que corporaliter datur, si sine
benigno corde tribuitur, omnino non sufficit.
III. Pars. Gratian. Ex his omnibus apparet, quod nec
lenitas mansuetudinis sine rectitudine seueritatis, nec zelus rectitudinis
sine mansuetudine in prelatis debet inueniri. Percussores
ergo, qui premissis auctoritatibus ab episcopali offitio remouentur,
non quilibet corporaliter flagellantes, sed pretermissa mansuetudine
ad uerbera semper parati intelligendi sunt, qui per flagella
non uicia corrigere, sed timeri appetunt; quibus Petrus scribit:
"Ne sitis dominantes in clero, sed forma facti gregis ex animo."
Hinc etiam Gregorius scribit in Moralibus,
libro XIX. parte 4. capitulo 23.:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

165/166
Gehe zu Spalte: