Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XI. Qui remittit, et qui corripit, uterque miseretur.

Item Augustinus in Enchiridion. [c. 72.]
Et qui emendat uerbere, in quem potestas datur, uel
cohercet aliqua disciplina, et tamen peccatum eius, quo ab
illo lesus aut offensus est, dimittit ex corde, uel orat ut ei
dimittatur, non solum in eo, quod dimittit atque orat,
uerum etiam in eo, quod corripit et aliqua emendatoria pena
plectit, elemosinam dat, quia misericordiam prestat. Multa
enim prestantur inuitis bona, quando eorum consulitur utilitati,
non uoluntati, quia ipsi sibi inueniuntur esse inimici.
Gratian. Sunt enim multa genera elemosinarum, de quibus
Albinus ait:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

165/166
Gehe zu Spalte: