C. VI. De eodem.
Item ad eundem. [ib. II. epist. 37.]Conuiuia, que ex intentione impendendae karitatis
fiunt, recte uestra fraternitas in suis epistolis laudat. Sed
tamen sciendum est, quia tunc ex karitate ueraciter prodeunt,
cum in eis nulla absentium uita mordetur, nullus ex
irrisione reprehenditur, nec in eis inanes secularium negotiorum
fabulae, sed uerba sacrae lectionis audiuntur; cum
non plus, quam necesse est, seruitur corpori, sed sola eius
infirmitas reficitur, ut ad usus exercendae uirtutis habeatur.
Hec itaque si uos in uestris conuiuiis agitis, abstinentium,
fateor, magistri estis.
[PALEA.