C. V. Corripiendus est episcopus, qui conuiuiis occupatur.
Item Gregorius Natali Episcopo. [lib. II. Reg.Indict. X. epist. 14.]
II. Pars. Multis ab urbe tua uenientibus, frater karissime,
didici, pastorali cura derelicta solis te conuiuiis
occupatum. Que audita non crederem, nisi hec actionum
tuarum experimentis approbarem. Nam quia nequaquam
lectioni studeas, nequaquam exortationi inuigiles, sed ipsum
quoque usum ecclesiastici ordinis ignores, hoc est in testimonium,
quod eis, sub quibus positus es, seruare reuerentiam
nescis.