Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. V. Temperantia ciborum et uestium, non dissolutio eorum laudatur.

Item ex Concilio Gangrensi. [c. ultimo.]
Parsimoniam cum ueste humili non reprobamus, sicut
etiam ornatum preter corporis diligentiam infucatum laudamus.
Dissolutos autem et fractos uestibus et incessu
non recipimus; pietatem in priuatis domibus non concludentes,
omnem locum in nomine Domini edificatum
honoramus; et congregationem in ecclesia factam ad utilitatem
communem recipimus, et bona opera, que supra
uires in fratres pauperes exercentur, secundum ecclesiasticas
traditiones beatificamus, et omnia, que conueniunt
tradicionibus apostolicis et sanctarum scripturarum preceptis,
in ecclesia fieri exoptamus.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

149/150