C. IV. Equanimitas tolerandi, non usus, uel abstinentia cibi iustitiam facit.
Idem in libro [II.] questionum euangeliorum. [c. 11.]Quod dicit Dominus in euangelio: "Iustificata est
sapientia ab omnibus filiis suis," ostendit filios sapientiae
intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse iusticiam,
sed in equanimitate tolerandi inopiam, et temperancia
per abundantiam non se corrumpendi, atque oportune
sumendi uel non sumendi ea, quorum non usus, sed
concupiscentia reprehendenda est. Non enim interest
omnino, quid alimentorum sumas, ut succurras necessitati
corporis, dummodo congruas in generibus alimentorum
his, cum quibus tibi uiuendum est. Neque quantum sumas
multum interest, cum uideamus aliorum stomachum citius
saturari, et eos tamen illi ipsi paruo, quo saciantur, ardenter
et intolerabiliter et omnino turpiter inhiare; alios
autem plus paulo poculo saciari quidem, sed tolerabiliter
inopiam perpeti, et uel ante horam positas epulas,
si id in tempore aut opus sit aut necesse sit, cum tranquillitate
aspicere, neque tangere. Magis ergo interest, non
quid uel quantum alimentorum pro congruentia hominum
atque personae suae, et pro suae ualetudinis necessitate
quis accipiat, sed quanta facilitate et serenitate
animi careat, cum his uel oportet, uel necesse est carere;
ut illud in animo Christiani conpleatur, quod Apostolus
dicit: "Scio et minus habere, scio et habundare; ubique
et in omnibus inbutus sum: et saciari, et esurire, et habundare,
et penuriam pati, omnia possum in eo, qui me confortat."