Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

DISTINCTIO XXXIX.

GRATIANUS.
Ecce plenarie monstratum est, quod sacerdotes oportet litterarum
tam sacrarum quam secularium esse peritos. Nunc
queritur, an secularium negotiorum oporteat eos habere peritiam?
Hanc prelatis esse necessariam, multis rationibus probatur.
Debent namque prelati subditis non solum spiritualia, sed etiam
carnalia subsidia ministrare, exemplo Christi, qui turbas sequentes
non solum uerbo docebat, sed etiam uirtute sanabat et corporalibus
alimentis reficiebat. Ut autem prelati hec omnia plene perficere
possint, secularium negotiorum oportet eos habere sollertiam,
ut eorum cautela et ecclesiae seruentur indempnes, et cuique necessaria
pro suo modo subministrentur. Unde quidam in episcopum
electus a B. Gregorio pro sua simplicitate repellitur, ne
eius occasione res ecclesiae dilapidarentur.
Unde idem scribit nobilibus ciuibus Neapolim: [lib. VIII.
epist. 40.]
< Dokument zurück | | Dokument vor >