C. XVI. Episcopus propter obprobrium senectutis a paruulis et a minimis discere non erubescat.
Item Clemens Papa. [epist. III.]Nullus episcopus propter obprobrium senectutis uel
nobilitatem generis a paruulis uel minimis eruditis, si
quid forte est utilitatis aut salutis, inquirere negligat. Qui
enim rebelliter uiuit, et discere atque bona agere recusat,
magis diaboli quam Christi membrum esse ostenditur, et
potius infidelis quam fidelis monstratur.