Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XII. Non contempnant scolastici ecclesiasticam simplicitatem.

Sedulo monendi sunt scolastici ut humilitate induti
Christiana, discant non contempnere quos cognouerint
morum uitia quam uerborum amplius deuitare, sed
cordi casto linguam exercitatam nec conferre audeant,
quam etiam preferre consueuerant. His enim maxime
utile est nosse, ita esse preponendas uerbis sententias, ut
preponitur animus corpori. Ex quo fit, ut ita malle debeant
ueriores quam dissertiores audire sermones, sicut
malle debent prudentiores quam formosiores habere amicos.
Nouerint etiam, non esse uocem ad aures Dei, nisi animi
affectum. Ita enim non irridebunt, si aliquos antistites et
ministros ecclesiae forte animaduerterint uel cum barbarismis
et soloecismis Deum inuocare, uel eadem uerba, que
pronunciant, non intelligere, perturbateque distinguere, non
quia ista minime corrigenda sunt, ut populus ad id, quod
plane intelligit, dicat "Amen"; sed quia pie toleranda sunt
ab eis, qui didicerint ut sono in foro, sic uoto in ecclesia
benedici. Itaque forensis illa nonnumquam forte bona dictio
numquam tamen benedictio dici potest.


[PALEA.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

143/144
Gehe zu Spalte: