Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XI. Non qui aliquid nescit, sed qui putat se scire quod nescit, errare probatur.

Item Augustinus. [in Enchiridio ad Laurentium, cap. 17.]
II. Pars. Quamuis errare quanta possumus cura
cauendum sit, non solum in maioribus, uerum etiam in minoribus
rebus, nec nisi rerum ignorantia possit errari, non
est tamen consequens, ut continuo erret quisquis aliquid
nescit, sed si quis se existimet scire quod nescit. Pro
uero quippe approbat falsum, quod erroris est proprium.
Verumtamen in qua re quisque erret, interest plurimum.
Nam in una eademque re et nescienti sciens, et erranti non
errans recta ratione preponitur. In diuersis autem rebus,
id est cum iste scit alia, ille alia, et iste utiliora, ille minus
utilia uel etiam noxia: quis non in eis, que ille scit, ei preferat
nescientem? Sunt enim quedam, que nescire melius
est quam scire.
III. Pars. Gratian. Sed licet per ignorantiam gramaticae
artis aliquid uitiosum proferant episcopi uel presbiteri, non tamen
ideo a scolasticis sunt despiciendi, quia morum uitia magis
quam uerborum sunt precauenda.
Unde Augustinus in libro de catezizandis rudibus: [c. 9.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

143/144
Gehe zu Spalte: