Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XV. Quare prohibetur Christianus poetica figmenta legere.

Item Ysidorus in libro [III.] Sententiarum. [de summo
bono cap. 13.]
IV. Pars. Ideo prohibetur Christianus legere figmenta
poetarum, quia per oblectamenta fabularum nimium
mentem excitant ad incentiua libidinum. Non
enim solum thura offerendo demonibus immolant, sed
etiam eorum dicta libentius capiendo.
V. Pars. Gratian. Ut itaque ex premissis auctoritatibus
apparet, inperitia sacerdotibus semper debet esse aduersa,
quoniam, cum per ignorantiam cecati aliis ducatum prestare
ceperint, ambo in foueam cadunt; unde dicitur in Psalmo:
"Obscurentur oculi eorum, ne uideant, et dorsum eorum semper
incurua." Cum enim obscurantur illi, qui preeunt, ad ferenda
onera peccatorum facile sequentes inclinantur. Elaborandum
est itaque sacerdotibus, ut ignorantiam a se quasi quandam pestem
abiciant. Licet enim seruus nesciens uoluntatem domini sui,
et non faciens, dicatur uapulare paucis, non tamen hoc de omnibus
generaliter intelligitur. Ut enim ait Apostolus "Qui
ignorat, ignorabitur." Quod de eo intelligendum est, "qui noluit
intelligere, ut bene ageret".
Unde Augustinus ait in libro Questionum: [ueteris ac noui
testamenti, quaest. 67.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

139/140
Gehe zu Spalte: