Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIV. Ad intelligentiam sacrarum scripturarum secularium peritia est necessaria.

Item Clemens. [Papa I. epist. V. ad suos discipulos]
III. Pars. Relatum nobis est, quod quidam in uestris
partibus commorantes sanis doctrinis aduersantur, et
prout eis uidetur non secundum traditionem patrum,
sed iuxta suum sensum docere uidentur. Multas enim
quidam, ut audiuimus, uestrarum partium ingeniosi homines
ex his, que legunt, uerisimilitudines capiunt. Et ideo
diligenter obseruandum est, ut lex Dei cum legitur, non
secundum propriam ingenii intelligentiam legatur uel
doceatur. Sunt enim multa uerba in diuinis scripturis, que
possunt trahi ad eum sensum, quem sibi unusquisque
sponte presumit; sed non oportet. Non enim sensum,
extrinsecus alienum et extraneum debetis querere ut
quoquo modo ipsum ex scripturarum auctoritate confirmetis,


sed ex ipsis scripturis sensum capere ueritatis.
Et ideo oportet ab eo scientiam discere scripturarum,
qui eam a maioribus secundum ueritatem sibi traditam
seruat, ut et ipse possit eam, quam recte suscepit,
competenter asserere. Cum enim ex diuinis scripturis
integram quis et firmam regulam ueritatis susceperit, absurdum
non erit, si aliquid etiam ex eruditione communi ac
liberalibus studiis, que forte in pueritia attigit, ad assertionem
ueri dogmatis conferat, ita tamen, ut, ubi uera didicerit,
falsa et simulata declinet.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

139/140
Gehe zu Spalte: