C. VIII. Non prohibeantur clerici seculares litteras legere.
Turbat acumen legentium et deficere cogit, qui eos alegendis secularibus libris omnibus modis existimat
prohibendos, in quibus si qua inuenta sunt utilia, quasi
sua sumere licet. Alioquin Moyses et Daniel sapientia
et litteris Egiptiorum Caldeorumque non paterentur
erudiri, quorum tamen supersticiones simul et delicias
horrebant. Nec ipse magister gentium aliquot uersus
poetarum suis uel scripturis indidisset, uel dictis.
II. Pars. Gratian. Cur ergo legi prohibentur, que tam
rationabiliter legenda probantur? Sed seculares litteras quidam
legunt ad uoluptatem, poetarum figmentis et uerborum ornatu
delectati; quidam uero ad eruditionem eas addiscunt, ut errores
gentilium legendo detestentur, et utilia, que in eis inuenerint, ad
usum sacrae eruditionis deuote inuertant. Tales laudabiliter
seculares litteras addiscunt. Unde B. Gregorius quendam
episcopum non reprehendit, quia eas didicerat, sed quia contra
episcopale offitium pro lectione euangelica grammaticam populo
exponebat.
Hinc etiam Ambrosius scribit super Lucam: [in explanatione
prooemii]