Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. B. Ieronimus ab angelo uerberatur, quia Ciceronis libros legebat.

Item Rabanus de pressuris ecclesiasticis.
Legimus de B. Ieronimo, quod, cum librum legeret
Ciceronis, ab angelo correptus est, eo quod uir Christianus
paganorum figmentis intenderet.
Gratian. Hinc etiam filius prodigus ille in euangelio reprehenditur,
qui de siliquis, quas porci manducabant, uentrem
suum replere cupiebat. §. 1. Hinc etiam Origenes cinifes et
ranas, quibus Egiptii percussi sunt, uanam dialecticorum garrulitatem
et sophistica argumenta intelligit. Ex quibus omnibus
colligitur, quod non est ab ecclesiasticis secularium litterarum
querenda peritia. §. 2. Sed econtra legitur, quod Moyses et
Daniel omni scientia Egiptiorum et Caldeorum eruditi fuerint.
Legitur etiam, quod precepit Dominus filiis Israel, ut spoliarent
Egiptios auro et argento, moraliter instruens, ut siue
aurum sapientiae, siue argentum eloquentiae apud poetas inueniremus,
in usum salutiferae eruditionis uertamus. §. 3. In Leuitico
etiam primitias mellis, id est dulcedinem eloquentiae humanae
Domino iubemur offerre. §. 4. Magi quoque tria munera
Domino obtulerunt, in quibus nonnulli tres partes philosophiae
uolunt intelligi. §. 5. Denique, ut in expositione Psalterii Cassiodorus
testatur, omnis splendor rethoricae eloquentiae, omnes
modi poeticae locutionis, quelibet uarietas decorae pronuntiationis
a diuinis scripturis sumpsit exordium. §. 6. Hinc etiam
Ambrosius ait super epistolam Colosensium: "Omnis ratio supernae
scientiae uel terrenae creaturae in eo est, qui est caput earum
et auctor, ut, qui hunc nouit, nichil ultra querat, quia hic est perfecta
uirtus et sapientia; quicquid alibi queritur, hic perfecte inuenitur.
In Daniele et Salomone ostendit infidelibus esse se
auctorem totius sapientiae. Quod infideles non putant, quia non
legunt in euangeliis et prophetis astrologiam, et alia huiusmodi,
que despecta sunt, quia nichil ualent ad salutem, sed mittunt
in errorem, et, dum his student, curam animae non habent.
Qui uero Christum nouit, thesaurum sapientiae et scientiae inuenit,
quia id nouit, quod utile est."
Hinc etiam Beda ait in [lib. II.] Regum: [c. 9. in Samuelis
allegoricis expositionibus]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

137/138
Gehe zu Spalte: