Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Sacerdotis est legis scientiam habere, non bellis, sed orationibus operam dare.

Si quis uult pontifex non tam uocabulo esse quam merito,
imitetur Moysen, imitetur Aaron. Quid enim dicitur
de eis? quia non discedunt de tabernaculo Domini. Erat
ergo Moyses indesinenter in tabernaculo Domini. Quod
autem ei opus erat? ut aut a Deo aliquid disceret aut ipse
populum doceret. Hec duo sunt pontificis opera, ut a
Deo discat legendo diuinas scripturas et sepius meditando,
aut populum doceat. Sed illa doceat, que ipse a Deo
didicerit, non ex proprio corde uel ex humano sensu,
sed que Spiritus sanctus docet. §. 1. Est et aliud opus,
quod facit Moyses: ad bella non uadit, non pugnat contra
inimicos. Sed quid facit? orat, et donec orat, uincit populus
eius; si relaxauerit et dimiserit manus, populus
eius uincitur et fugatur. Oret ergo sacerdos ecclesiae
indesinenter, ut uincat populus, qui sub ipso est, hostes inuisibiles
Amalechitas, qui sunt demones inpugnantes eos,
qui uolunt pie uiuere in Christo.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

135/136
Gehe zu Spalte: