Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Ad summum sacerdotium non aspiret, qui diuinis stipendiis non est eruditus.

Item Zosimus Papa. [epist. ad Hesychium Episcopum
Salonitanum]
Qui ecclesiasticis disciplinis per ordinem non est
inbutus, et temporum approbatione diuinis stipendiis
eruditus, nequaquam ad summum ecclesiae sacerdotium
aspirare presumat; et non solum in eo ambitio inefficax
habeatur, uerum etiam ordinatores eius careant eo
ordine, quem contra precepta Patrum crediderant presumendum.
Gratian. Ecce, quod sacrarum litterarum oportet episcopum
habere peritiam: unde in ueteri testamento inter cetera ornamenta
pontifex rationale ferebat in pectore, in quo scribebatur
manifestatio et ueritas, quia in pectore pontificis manifesta debet
esse cognitio ueritatis. §. 1. Hinc etiam uectes, quibus archa
portabatur, iugiter annulis erant inserti, ut, cum archa esset portanda,
nulla fieret mora de intromittendis uectibus, quia predicatores,
per quos ecclesia circumfertur, sacris litteris semper debent
insistere, ne tunc querant discere, cum ex offitio alios docere
debeant. §. 2. Hinc etiam Dauid prius ex gratia Spiritus sancti
donum scientiae percepit, et postea regni administrationem assecutus
est. §. 3. Salomon quoque non diuitias, non longa tempora
huius uitae, sed sapientiam a Deo petiit et inpetrauit.
§. 4. Hinc etiam Dominus prius ponit uerba sua in ore prophetae,
et postea constituit eum super gentes et regna, dicens ad Ieremiam:
"Ecce, dedi uerba mea in ore tuo. Ecce, constitui te
hodie super gentes et super regna etc." §. 5. Hinc etiam
Malachias ait: "Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et
legem exquirunt de ore eius, quia angelus Domini exercituum
est." §. 6. Hinc idem saluator noster prius in medio doctorum
sedit, audiens illos et interrogans, et postea predicare cepit,
quia prius quisque debet discere, et postea predicandi offitium
usurpare. §. 7. Hinc et Salomon prius ait: "tempus tacendi,"
et postea: "loquendi," quia ueritas prius tacendo
discitur, et postea loquendo predicatur. §. 8. Hinc idem Dominus
ait: "Qui audit, dicat, ueni." §. 9. Hinc etiam prius
apostolos docuit, deinde eos ad predicandum misit, dicens:
"Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae."
Sic etiam post resurrectionem prius illis sensum aperuit et scripturas
explanauit, et postea dixit eis: "Euntes in mundum uniuersum,
etc." Unde cum de quinque panibus quinque milia
hominum uellet reficere, prius panes accipiens fregit, et postea
discipulis dedit, et per eos demum turbis apposuit, quia sacramenta
legis et prophetarum prius disserendo exposuit, et postea
eorum scientiam discipulis dedit, et tandem per eos illam fidelibus
dispensauit. §. 10. Et hinc Petrus cum rectoribus ecclesiae
scriberet ait: "Parati reddere rationem omni poscenti uos
satisfactionem de ea fide et spe, que in uobis est." §. 11. Hinc
etiam Paulus scribens ad Timotheum ait: "Attende lectioni
et exhortationi et doctrinae." §. 12. Ex quibus omnibus


liquido colligitur, quod non sufficit prelatis bona conuersatio et
morum honestas, nisi addatur scientia doctrinae. §. 13. Unde
sacerdotes ingressuri tabernaculum prius lauabantur in labro
eneo, quod fecerat Moyses ex speculis mulierum. §. 14.
Hinc etiam in Canticis Canticorum oculi, per quos prelati
ecclesiae intelliguntur, assimilantur columbis, que resident iuxta
fluenta plenissima.
Hinc etiam Ieronimus in Leuitico: [c. 8.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

133/134
Gehe zu Spalte: