Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Duarum matronarum maritus post baptismum clericus non ordinetur.

Maritum duarum matronarum post baptismum clericum
non ordinandum censuimus; neque eum, qui unam
quidem concubinam, uel meretricem in matrimonio
assumpsit; nec illum, qui semetipsum abscidens quodlibet
membrum indignatione aliqua uel iusto, uel iniusto
tenore superatus truncauerit; nec illos qui
usuras accepisse conuincuntur, aut in scena lusisse noscuntur;
nec eum, qui publica penitentia mortalia crimina
defleuit; neque illum, qui in furiam aliquando uersus
insaniuit, uel afflictione diabolica uexatus est; neque
eum, qui per emptionem ad imitationem Simonis Magi
pecuniam obtulerit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

123/124
Gehe zu Spalte: