Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Secundis nuptiis post baptisma copulatus, aut concubinam habens, ad sacrum ordinem conscendere non ualet.

Si quis post acceptum sacrum baptisma secundis
fuerit nuptiis copulatus aut concubinam habuerit, non potest
fieri episcopus, nec sacerdos, nec diaconus, aut prorsus
ex numero eorum, qui ministerio sacro deseruiunt.
Gratian. Deseruientes sacro ministerio intelliguntur subdiaconi,
qui calicem diacono offerunt, et acoliti, qui cum cereis
diacones precedunt, unde ceroferarii dicuntur, qui etiam
uinum et aquam preparando calici subministrant. Concubina
intelligenda est preter uxorem, ut iste sit sensus capituli: "Si


quis post acceptum sacrum baptisma secundis fuerit nuptiis
copulatus, aut concubinam habuerit": distinguendum est,
antequam uxorem duxerit, siue post mortem uxoris.
Unde B. Gregorius ait:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

121/122
Gehe zu Spalte: