Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVII. Anathematizatur, qui Manicheorum supersticiones sequitur.

Item ex Concilio Martini Papae.
Si quis presbiter propter publicam penitentiam a
sacerdote acceptam absque aliqua necessitate die dominica
pro quadam religione ieiunauerit, sicut Manichei,
anathema sit. §. 1. Similiter et quod ab apostolis
traditum canon tenet antiquus, placuit, ut per omnes
dominicas et per omnes dies pascae usque ad quinquagesimam
non prosternant se in oratione
humilitatis, sed recto uultu ad Dominum orationis fungantur
offitio, quia in his diebus gaudium resurrectionis
Domini celebramus. Si quis etiam non pro
abstinentia, sed pro exsecratione escarum abstinet
placuit sancto concilio, ut pregustet, et sic, si uult abstinere,
abstineat. Si autem spernit, ita ut olera cocta cum carnibus
non degustet, iste non obediens, nec suspitionem
heresis a se remouens, deponatur de ordine clericatus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

109/110
Gehe zu Spalte: