Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVI. Item de eodem. [ib. c. ultimo]

II. Pars. Hec scripsimus, non abscindentes eos,
qui in ecclesia Dei secundum scripturas propositum sanctum
continentiae eligunt, sed eos, qui suscipiunt habitum eius
et in superbiam efferuntur aduersus eos, qui simplicius
uiuunt. Sed et hos condempnamus, qui se extollunt aduersus
scripturas et ecclesiasticos canones, et noua introducunt
precepta. Nos autem et uirginitatem cum humilitate admiramur,
et continentiam cum castitate et religionem
Deo acceptissimam dicimus, et renunciationes secularium
negotiationum atque actuum cum humilitate
approbando laudamus, et nuptiarum uinculum quod
secundum castitatem perdurat, honoramus, et diuites cum
iustitia et operibus bonis non abicimus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

109/110
Gehe zu Spalte: