Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVII. De presbiteris non est laicis iudicandum.

Item Nicolaus ad consulta Bulgarorum. [c. 70.]
XI. Pars. Consulendum decernitis utrum presbiterum
habentem uxorem debeatis sustentare et honorare,
an a uobis proicere. In quo respondemus: Quoniam
licet ipsi sint ualde reprehensibiles, uos tamen Deum conuenit
imitari, qui solem suum facit oriri super bonos et
malos. Deicere enim a uobis ideo non debetis,
quoniam nec Iudam Dominus, cum esset mendax discipulus,
a numero apostolorum deiecit. Verum
de presbiteris uobis, qui laici estis, nec iudicandum est,
nec de uita eorum quicquam inuestigandum; sed episcoporum
iudicio, quicquid illud sit, est reseruandum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

105/106
Gehe zu Spalte: