C. XVI. Ab offitio abstineat presbiter non legalibus nuptiis detentus.
Item ex VI. Sinodo. [c. 26.]X. Pars. Presbiterum, non legalibus nuptiis detentum,
cathedram quidem habere, sed ab offitio abstinere
precipimus. Sufficit enim huiusmodi ei indulgentia,
quia benedicere aliis eum, qui uulnera sua debet curare,
consequens non est. Benedictio enim sanctificationis traditio
est. Qui uero hanc non habet propter delictum ignorantiae,
quomodo aliis tradet? Non enim publice
neque priuate benedicat, nec corpus Domini dispenset aliis,
nec alio modo ministret; sed sufficiat ei, quod presidet, et
inploret a Deo, ut dimittatur ei iniquitas ignorantiae suae.
Manifestum est autem, quod et huiusmodi non legitimae
nuptiae soluentur, et nullatenus uir accessum habeat
ad eam, propter quam sacro ministerio priuatus est.