Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIV. Et ordinator, et ordinatus dampnationis subeat penam, cum episcopus manum imponit, et alius orationem dicit.

Quorumdam clericorum, dum unus ad presbiterium, duo
ad Leuitarum ministerium sacrarentur, episcopus, oculorum
dolore detentus, fertur super eos manum suam tantum
posuisse, et presbiter quidam illis contra ecclesiasticum
ordinem benedictionem dedisse. Sed quia ille iam examini
diuino relictus humano iudicio accusari non potest, hi, qui
supersunt, gradum sacerdotii uel leuitici ordinis, quem peruerse
adepti sunt, amittant.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

83/84
Gehe zu Spalte: