Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIII. Ex Concilio Hispalensis II. c. 5.

Ex epistola Simplicii Papae Seuero et Florentino Episcopis
directa. Ad cognitionem nostri examinis Gabrenensis
diaconi relatu peruenit de quibusdam ipsius ecclesiae
clericis, quorum cum unus ad presbiterium, duo
ad Leuitarum ministerium consecrarentur, episcopus
eorum, oculorum dolore detentus, fertur manum suam super
eos tantum posuisse, et presbiter quidam illis contra
ecclesiasticum ordinem benedictionem dedisse; qui propter
tantam presumptionis audaciam poterat accusatus iudicio
presenti dampnari, si adhuc in corpore positus, non fuisset
mortis uocatione preuentus. Sed quia iam ille examini
diuino relictus humano iudicio accusari non potest, hi, qui
supersunt, et ab eo non consecrationis titulum, sed ignominiae


potius elogium acceperunt, ne sibi licentiam
talis ultra usurpatio faciat, decreuimus, ut a gradu sacerdotalis
uel leuitici ordinis, quem peruerse adepti sunt,
depositi equo iudicio abiciantur. Tales enim merito
iudicati sunt remouendi, quia praue inuenti sunt constituti. ]
Gratian. Item queritur, an eorum ordinatio sit rata habenda,
quibus episcopus, oculorum languore impeditus manus,
imponit, et presbiter super eos orationem dicit.
De his ita statutum est in Concilio Tolletano:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

83/84
Gehe zu Spalte: