Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Absque apostolica licentia dalmaticis neque episcopis neque diaconibus uti licet.

Communis filius diaconus Petrus nobis innotuit, quod
fraternitas uestra tempore, quo hic fuit, poposcerit, ut sibi
et archidiacono suo utendi dalmaticis licentiam preberemus.
Sed quia hominum suorum infirmitate compulsus
festinanter abcessit, ut nec ipse meror incumbens diu
(ut dignum erat et res desiderata poscebat) sineret manere,
et nos in multis inplicatos, ut ecclesiasticae rationis


est consideratio, nouum hoc inconsulte et subito non
permitteret indulgere, idcirco postulatae rei prolongatus
effectus est. Nunc uero, caritatis tuae bona reuocantes ad
animum, huius auctoritatis nostrae serie petita concedimus,
atque te et archidiaconum tuum dalmaticarum
usu decorandos esse concessimus, easdemque dalmaticas
dilectissimo filio nostro Ciriaco abbate deferente transmisimus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

81/82
Gehe zu Spalte: