Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. Quod quisque accepit tempore consecrationis, ferat tempore oblationis.

Ecclesiastica institucione prefixum nouimus, ut
omnis sacerdos, cum ordinatur, orario utroque humero
ambiatur: scilicet, ut qui imperturbatus precipitur consistere
inter prospera et aduersa uirtutum semper ornamento,
utroque circumseptus apareat humero. Qua ergo
ratione tempore sacrificii non assumit, quod se in sacramento
accepisse non dubitat? Proinde modis omnibus conuenit,
ut, quod quisque percepit in consecratione honoris,
hoc retineat et in oblatione uel perceptione suae salutis;
scilicet, ut, cum sacerdos ad solempnia missarum accedit, aut
per se Deo sacrificium oblaturus, aut sacramentum corporis
et sanguinis Domini nostri Iesu Christi sumpturus, non aliter,
quam orario utroque humero circumseptus, sicut et
tempore ordinationis suae dignoscitur consecratus, ita ut de
uno eodemque orario ceruicem pariter et utrumque humerum
premens signum in suo pectore preparet crucis.
§. 1. Si quis autem aliter egerit, debitae excommunicationi
subiacebit
IV. Pars. Gratianus. Dalmaticis autem nec episcopis,
nec diaconibus absque apostolica licentia uti permittitur.
Unde Gregorius Aregio Episcopo Francorum: [lib. VII.
epist. 111.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

81/82
Gehe zu Spalte: