Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Vota suae promissionis spondeant, quos ecclesiastica promouet disciplina.

Item ex Concilio Tolletano XI. [c. 10.]
Quamquam omnes, qui sacris mancipantur ordinibus,
canonicis regulis teneantur astricti, expedibile tamen
est, ut promissionis suae uota sub cautione spondeant, quos
ad promotionis gradus ecclesiastica probat disciplina.
Solet enim plus timeri, quod singulariter pollicetur, quam
quod generali sponsione concluditur. §. 1. Et ideo placuit
huic sancto concilio, ut unusquisque, qui ad ecclesiasticos
gradus est accessurus, non ante honoris consecrationem
accipiat, quam placiti sui innotacione
promittat, ut fidem catholicam sincera cordis deuotione
custodiens iuste et pie uiuere debeat, et in nullis operibus
suis canonicis regulis contradicat, atque ut debitum per
omnia honorem atque obsequii reuerentiam preminenti
sibi unusquisque dependat, iuxta illud Papae Leonis
edictum: "Qui se scit aliquibus esse prepositum, non
moleste ferat aliquem sibi esse prelatum, sed obedientiam,
quam exigit, etiam ipse dependat." Pena tamen iuxta
ecclesiasticae consuetudinis morem et placitis talium inferenda,
et ab his, qui transgressores fuerint, persoluenda
est.


Dehinc disponitur, qualiter ecclesiastica offitia ordinentur.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

81/82
Gehe zu Spalte: