Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Si electo in episcopum aliqua obiciuntur, quinque uel sex episcopi ad eius purgationem perueniant.

Item ex Concilio Cartaginensi IV.
Illud statuendum est, ut, quando ad eligendum
episcopum conuenerimus, si qua contradictio oborta fuerit
(quia talia sunt facta apud nos), non presumant ad
purgandum eum, qui ordinandus est, tres tantum, sed
postulentur ad numerum supradictorum duo uel tres,
et in eadem plebe, cui ordinandus est, discutiantur primo
personae contradicentium, postremo etiam illa, que obiciuntur,
pertractentur, et, cum purgatus fuerit sub conspectu
publico, ita demum ordinetur. Si hoc cum
uestrae sanctitatis animo concordat, roboretur uestrae
dignitatis responsione. Ab uniuersis episcopis dictum est:
"Satis placet".

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

81/82
Gehe zu Spalte: