Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Non ab apostolis, sed ab ipso Domino Romana ecclesia primatum obtinuit.

Item Anacletus Seruus Christi Iesu. [ad omnes episcopos,
epistola III. c. 3.]
Sacrosancta Romana et apostolica ecclesia non ab
apostolis, sed ab ipso Domino saluatore nostro primatum
obtinuit, sicut B. Petro apostolo dixit: "Tu es Petrus," et


reliqua usque: "soluta in celo." §. 1. Adhibita est societas
in eadem Romana urbe beatissimi Pauli apostoli,
uasis electionis, qui uno die eodemque tempore cum
Petro gloriosa morte coronatus est, et ambo sanctam
ecclesiam Romanam consecrauerunt, atque aliis urbibus
omnibus in uniuerso mundo tam sua presentia quam
uenerando triumpho pretulerunt. Et licet pro omnibus
assidua apud Deum omnium sanctorum effundatur oratio,
his tamen uerbis Paulus beatissimus Romanis proprio
cirographo pollicetur, dicens: "Testis enim mihi est
Deus, cui seruio in spiritu meo in euangelio Filii eius,
quod sine intermissione memoriam uestri facio semper in
orationibus meis." §. 2. Prima ergo sedes est celesti
beneficio Romana ecclesia, quam (ut memoratum est)
beatissimi Petrus et Paulus suo martirio consecrarunt.
§. 3. Secunda autem sedes apud Alexandriam B. Petri
nomine a Marco, eius discipulo atque euangelista, consecrata
est. §. 4. Tercia uero sedes apud Antiochiam eiusdem,
B. Petri habetur honorabilis: quia illic, priusquam
Romam ueniret, habuit, et Ignatium episcopum
constituit; et illic primum nomen Christianorum exortum
est. Et post pauca. §. 5. Inter beatos apostolos quedam
fuit discretio, et post licet omnes essent apostoli,
Petro tamen a Domino concessum est (et ipsi inter se
uoluerunt id ipsum), ut reliquis omnibus preesset apostolis,
et Cephas, id est caput et principium teneret apostolatus;
qui et eandem formam suis successoribus et reliquis
episcopis tenendam tradiderunt. Et non solum
hoc in nouo testamento est constitutum, sed etiam in ueteri
fuit; unde scriptum est: "Moyses et Aron in sacerdotibus
eius," id est primi inter eos fuerunt. Et post pauca: §. 6.
Hec uero apostolica sedes caput et cardo (ut prefatum
est) a Domino, et non ab alio constituta est; et sicut
cardine ostium regitur, sic huius sanctae apostolicae sedis
auctoritate omnes ecclesie (Domino disponente) reguntur.


Gratian. Hac auctoritate Alexandrina ecclesia secundum
a prima locum habere censetur. Sed postea in Constantinopolitana
sinodo ecclesia Constantinopolitana secundum a sede
apostolica locum accepit.
Unde in eadem Sinodo [id est Constantinop. I. c. 5.]
constitutum est ita:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

73/74
Gehe zu Spalte: