Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Romana ecclesia ceterarum primatum obtinuit.

Omnes siue patriarchae in cuiuslibet apicem
siue metropoleon primatus, aut episcopatuum cathedras,
uel ecclesiarum cuiuslibet ordinis dignitatem instituit
Romana ecclesia. Illam uero solus ipse fundauit, et
super petram fidei mox nascentis erexit, qui beato eternae
uitae clauigero terreni simul et celestis imperii iura commisit.
Non ergo quelibet terrena sententia, sed illud uerbum,
quo constructum est celum et terra, per quod
denique omnia condita sunt elementa, Romanam fundauit
ecclesiam. Illius certe priuilegio fungitur, illius auctoritate
fulcitur. Unde non dubium est, quia, quisquis cuilibet
ecclesiae ius suum detrahit, iniusticiam facit. §. 1.
Qui autem Romanae ecclesiae priuilegium ab ipso summo
omnium ecclesiarum capite traditum auferre conatur, hic
proculdubio in heresim labitur; et cum ille notetur iniustus,
hic est dicendus hereticus. Fidem quippe uiolat,
qui aduersus illam agit, que est mater fidei: et illi contumax
inuenitur, qui eam cunctis ecclesiis pretulisse
cognoscitur. Et infra: §. 2. Unde et ipse S. Ambrosius
se in omnibus sequi magistram sanctam Romanam profitetur
ecclesiam.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

73/74
Gehe zu Spalte: