Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Prouincialia concilia sine Romani Pontificis presentia pondere carebunt.

Item Simachus Papa.
Concilia sacerdotum ecclesiasticis legibus quotannis
decreta per prouincias, quia presentiam Papae non habent,
ualetudinem perdiderunt. Legite insanissimi, aliquando
in illis preter apostolici apicis sanctionem aliquid constitutum,
et non de maioribus negotiis ad consultationem,
si quid occurrerit, prefatae sedis arbitrio fuisse seruatum?
II. Pars. Gratianus. Hinc etiam cum auctoritas Teodorici
regis ex diuersis prouinciis ad urbem Romam sacerdotes
conuenire precepisset, ut sanctum concilium iudicaret de his, que
uenerabili Papae Simacho, presuli apostolicae sedis, ab aduersariis
ipsius dicebantur impingi, Liguriae Emiliae episcopi,
seu Venetiarum suggesserunt, ipsum, qui dicebatur impetitus,
debere sinodum conuocare: scientes, quia eius sedi primum Petri
apostoli meritum, deinde secuta iussione Domini conciliorum
uenerandorum auctoritas singularem in ecclesiis tradidit potestatem,
nec antedictae sedis antistitem minorum subiacuisse iudicio.
§. 1. Ad hec serenissimus rex Deo inspirante
respondit: Sinodalis esse arbitrii in tanto negotio sequenda
prescribere, nec aliquid ad se preter reuerentiam de ecclesiasticis
negotiis pertinere, committens etiam potestati pontificum, ut siue
propositum uellent audire negotium, siue nollent, quod magis
putarent utile, deliberarent, dummodo uenerandi prouisione concilii
pax in ciuitate Romana daretur. Episcopi uero in sinodo
residentes congregata auctoritate eiusdem Simachi dixerunt:
"Simachus Papa sedis apostolicae presul ab huiusmodi oppositionibus


impetitus quantum ad homines respicit, sit immunis
et liber, cuius causam totam Dei iudicio reseruamus." §. 2.
"De clericis uero memorati papae, qui ab episcopo suo ante
tempus contra regulas discesserunt, et scisma fecerunt, hoc fieri
decreuimus, ut satisfacientes episcopo suo misericordiam
consequantur et offitiis ecclesiasticis se gaudeant restitui."
§. 3. "Laurentius episcopus ecclesiae Mediolanensis huic statuto
nostro, in quo totam causam Dei iudicio commisimus, subscripsit."
Petrus Ecclesiae Rauennatis Episcopus sub eisdem
uerbis subscripsit, et post eum LXV. episcopi. Illud de
clericis pro pace in Urbe reformanda misericorditer et dispensatiue
factum dignoscitur. §. 4. Hoc quoque notandum est,
quod in hoc concilio et in alia sinodo Simachi Papae ante
Rauennatem episcopum Mediolanensis subscripsisse et respondisse
legitur: ex quo et sedis prerogatiuam ante eum habere
colligitur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

51/52
Gehe zu Spalte: