Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Non est concilium, sed conuenticulum, quod sine sedis apostolicae auctoritate celebratur.

Item Pelagius [Papa II.] Episcopis, qui conuenerunt ad
illicitam uocationem Iohannis Constantinopolitani.
[epist. I. cap. 1.]
Multis denuo apostolicis et canonicis atque ecclesiasticis
instruimur regulis, non debere absque sententia


Romani Pontificis concilia celebrari. §. 1. Quapropter,
ut iam dictum est, recte non concilium, sed uestrum conuenticulum
uel conciliabulum cassatur, et quicquid in eo actum
est, irritum habetur et uacuum. Vos quoque deinceps
uidete, ut nullius hortatu talia presumatis, si apostolicae
sedis communione carere non uultis. §. 2. Si uero in
qualibet prouincia ortae fuerint questiones, et inter ipsius
prouinciae episcopos discrepare ceperit ratio, atque inter
ipsos dissidentes non conueniat, ad maiorem tunc sedem
referantur. Et si illic facile et iuste non discernuntur, ubi
fuerit sinodus regulariter congregata, canonice et iuste
iudicentur. Maiores uero et difficiliores questiones
(ut sancta sinodus statuit, et beata consuetudo exigit), ad
sedem apostolicam semper deferantur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

51/52
Gehe zu Spalte: