Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXV. Non a cibis, sed ab iniquitatibus abstinere, est magnum et generale ieiunium.

Item Augustinus super Iohannem. [tract. XVII.]
Ieiunium autem magnum et generale est abstinere ab
iniquitatibus et ab illicitis uoluptatibus seculi, quod
est perfectum ieiunium. §. 1. In hoc seculo quasi
Quadragesimam abstinentiae celebramus, cum bene uiuimus,
cum ab iniquitatibus et ab illicitis uoluptatibus abstinemus.
Sed quia hec abstinentia sine mercede non erit,
exspectamus illam beatam spem, et reuelationem gloriae
magni Dei, et saluatoris nostri Iesu Christi. In illa spe,
cum fuerit de spe facta res, accepturi sumus mercedem
denarium. §. 2. Denarius ergo, qui accipit nomen a
decem numero, redditur, et coniunctus quadragenario
fit quinquagenarius. Unde cum labore celebramus Quadragesimam
ante Pasca, cum leticia uero, tamquam accepta
mercede, Quinquagesimam post Pasca. Nam huic tamquam
salutari labori boni operis, qui pertinet ad quadragenarium
numerum, additur quietis et felicitatis denarius, ut
quinquagenarius fiat. Significauit ipse Dominus
hec multo apertius, quando post resurrectionem quadraginta


diebus conuersatus est cum discipulis suis, quadragesimo
autem die, cum ascendisset in celum, peractis
decem diebus misit mercedem Spiritus sancti.

< Dokument zurück | | Dokument vor >