C. XXII. Quot modis uicium gulae nos tangat.
Item Gregorius in expositione B. Iob. [lib. XXX. c. 27.]Quinque modis gulae uicium temptat. Aliquando
namque indigentiae tempora preuenit; aliquando tempora
non preuenit, sed cibos lautiores querit; aliquando
que sumenda sunt, procurari accuratius expetit;
aliquando autem et qualitas ciborum, et tempus
congruit, sed in ipsa quantitate sumendi mensuram
refectionis excedit. Nonnumquam et abiectius
est quod desiderat, et tamen ipso estu inmensi desiderii
deterius peccat.