C. VIII. Secundo uel tertio nullus confirmetur.
Item ex Concilio Terraconensi c. 6.Dictum est nobis, quod quidam de plebe bis, uel ter,
aut eo amplius, episcopis ignorantibus tamen, ab
eisdem episcopis confirmentur. Unde uisum est nobis, eandem
confirmationem, sicut nec baptisma, iterari minime debere,
quia bis, uel amplius baptizatos aut confirmatos
non seculo, sed soli Deo sub habitu regulari uel clericali
religiosissime famulari decretum est.