C. CXLIX. Catecuminus catholicus heretico baptizato prefertur.
Idem in libro [IV.] de baptismate. [c. 21.]XXX. Pars. Non dubito, catecuminum catholicum
diuina karitate flagrantem heretico baptizato anteponere;
sed etiam in ipsa intus ecclesia catecuminum malo
baptizato anteponimus. Nec ideo tamen sacramento
baptismi, quo iste nondum, ille iam inbutus est, facimus iniuriam.
§. 1. Merito enim centurio nondum
baptizatus Simoni baptizato anteponitur. Iste enim etiam
ante baptismum S. Spiritu accepto repletus est: ille
et post baptismum inflatus est inmundo spiritu. Verumtamen
Cornelius, si Spiritu sancto iam accepto baptizari
noluisset, contemptu tanti sacramenti reus fieret.
§. 2. Sicut autem bono catecumino baptismus deest ad
regnum celorum capessendum, sic malo baptizato uera
conuersio. Qui enim dixit: "Nisi quis renatus
fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare
in regnum celorum," ipse etiam dixit: "Nisi
habundauerit iusticia uestra plus quam scribarum et Phariseorum,
non intrabitis in regnum celorum."