Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. CXXXIX. De eodem.

Item Augustinus in libro de peccatorum meritis et remissione
peccatorum. [c. 25. et 19.]
Mater ecclesia os maternum paruulis prebet ut
sacris misteriis inbuantur, quia nondum possunt corde proprio
credere ad iusticiam, nec ore proprio confiteri ad
salutem. Nec ideo tamen eos quisquam fidelium infideles
dicere potest, quod a credendo utique nomen
est, quamuis hoc non ipsi, sed alii pro eis inter sacramenta
responderint. Si autem propterea fideles recte uocantur,
quoniam fidem per uerba gestantium quodammodo profitentur,
cur etiam non penitentes habeantur, cum per
eorum uerba gestantium diabolo et huic seculo
renunciare monstrantur?

< Dokument zurück | | Dokument vor >