Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. CXXXII. Quare sit baptizandus qui de baptizato nascitur.

Idem de baptismo paruulorum. [lib. II. c. 25. et 26]
XXVII. Pars. Si baptizata est caro Christi, que sine
peccato erat, propter exemplum imitationis: quanto magis
baptizanda est caro mortis propter euitandum iudicium
dampnationis? Sicut uero in tempore circumcisionis qui de
circumciso nascebatur fuit circumcidendus: sic nunc qui de
baptizato nascitur erit baptizandus. §. 1. Sacramentum enim
baptismi sacramentum est regenerationis. Quare sicut qui
non uixerit non potest mori, ita qui natus non fuerit non
potest renasci. Ex quo conficitur, neminem in suo parente
potuisse renasci cum nondum sit natus. Et
quamuis parenti post conuersionem propria peccata non obsint,
tamen illis obsunt, qui ab eo generantur. Parenti
propter hoc non obsunt, quia renatus est; illis autem, qui de
illo nati sunt, nisi eodem modo renascantur, que a parente
tracta sunt oberunt, quia etiam innouatus est pater
non de nouitate, sed de reliquiis uetustatis carnaliter gignit,
et filii ex reliqua parentum uetustate totius uetustatis
carne propagata peccati dampnationem sacramento regenerationis
euadunt.

< Dokument zurück | | Dokument vor >