C. CXI. De eodem.
Item ex Concilio Cartaginensi V. [c. 5.]Placuit de infantibus, quociens inueniuntur certissimi
testes, qui eos baptizatos esse sine dubitatione testentur,
neque ipsi sunt per etatem idonei de traditis sibi
sacramentis respondere, absque ullo scrupulo eos
esse baptizandos, ne ista trepidatio eos faciat sacramentorum
purgatione priuari. Hinc etiam legati Maurorum
fratres nostri consuluerunt, quia multos tales a barbaris
redimunt. Similiter et de ecclesiis, quociens
super earum consecratione hesitatur, agendum est, id est, ut
sine ulla trepidatione consecrentur.