C. XCIX. Penitencia non est necessaria baptizandis.
Item Ambrosius super epistolam ad Romanos.[ad c. 11.]
Sine penitencia sunt dona et uocatio Dei, quia gratia
Dei in baptismate non requirit gemitum, non requirit planctum,
uel opus aliquod, sed solam fidem, et omnia gratis
condonat.