C. LXXXIV. Rebaptizentur qui in nomine Trinitatis baptizati non fuerint.
Item Gregorius Quirino, Episcopo in Hyberina.[lib. IX. epist. 61.]
Hi uero heretici, qui in Trinitatis nomine minime
baptizantur, sicut sunt Bonosiaci et Catafrigae (quia
et illi Christum Dominum non credunt, et isti Spiritum S.
peruerso sensu esse quendam prauum hominem Montanum
credunt, quorum similes multi sunt) alii,
cum ad sanctam ecclesiam ueniunt, baptizentur quia
baptisma non fuit, quod in errore positi S. Trinitatis
nomine minime perceperunt.