Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. LXXIII. Quid significent misteria, que in fonte baptismatis celebrantur.

Item Augustinus ad Neophytos. [hom. III.]
XIII. Pars. Prima igitur et secunda predicatione
de his tantum locuti sumus, que uobis prius, quam ad
fontem sanctum ueniretis, iuxta catholicae ecclesiae
instituta tradidimus. Et quid significaret unctio, que
diuersis corporis nostri adhibita partibus diuersum intellectum
designat, prout Dominus donare dignatus est,
interpretati sumus, cum ostenderemus, uos per oleum
sanctificationis ad auditum plenae fidei preparatos, et ad
bonum Christi odorem uocatos, ex toto corde ad
abrenunciandum diabolo esse conmonitos. Nunc
uero de interioribus iam misteriis locuturi sumus, que in
ipso sancto fonte celebrata sunt. Emissa enim
certissima cautione, qua uos abrenunciare omnibus
pompis diaboli, et operibus eius, et omni fornicationi
diabolicae spopondistis, descendistis in fontem, fontem
sacrum, fontem redemptionis, fontem sanctificatum
uirtute celesti. Item: In hoc ergo fonte ante, quam uos
toto corpore tingueremus, interrogauimus: Credis in
Deum Patrem omnipotentem? Respondistis: Credo. Rursum
interrogauimus: Credis et in Iesum Christum filium
eius, qui natus est de Spiritu sancto et Maria Virgine?
Respondistis singuli: Credo. Item interrogauimus:
et in Spiritum sanctum? Respondistis similiter:
Credo. Hoc autem facimus iuxta Domini nostri Iesu
Christi saluatoris inperium, qui, cum ad patrem in celum
ascenderet, discipulis suis, id est Apostolis, mandauit
dicens: "Euntes docete omnes gentes, baptizantes


eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti." Item: §. 1.
Quod autem interrogauimus: Credis sanctam ecclesiam,
remissionem peccatorum, carnis resurrectionem? non
eo modo interrogauimus, ut quomodo in Deum
sic in ecclesiam sanctam catholicam. Propterea
sancta et catholica est, quia recte credit in Deum. Non ergo
diximus, ut in ecclesiam quasi in Deum crederetis: sed
intelligite nos dicere et dixisse, ut in ecclesia sancta
et catholica conuersantes in Deum crederetis, crederetis
etiam resurrectionem carnis, que futura est.

< Dokument zurück | | Dokument vor >