C. LV. Quo tempore catecumini ad exorcizandum sunt deferendi.
Item ex Concilio Bracarensi II. [c. 1.]Ante uiginti dies baptismi ad purgationem exorcismi
catecumini currant, in quibus uiginti diebus omnino symbolum,
quod est: Credo in Deum Patrem omnipotentem,
spiritualiter doceantur.